Hľadaný výraz: Jn 15,1-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat. 3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. 5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. 6 Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis. 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli. 9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

1

mail   print   facebook   twitter